라틴어 문장 검색

Aequo enim iudicio iuxta timidus est et ignavus, qui cum non oportet, mori desiderat, et qui refugiat cum sit opportunum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:3)
Ille ad Constantinum refugit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 4:1)
ibi bello maritimo sic Amandum vicit, ut vix per eos qui in litore remanserant vivus Amandus refugeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 14:2)
Licinius, desperata maris spe, per quod se viderat obsidendum, Chalcedonam cum thesauris refugit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 15:1)
Nam refugit uiso turbine falsus amor.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:13)
"Canis namque praegrandis, teriugo et satis amplo capite praeditus, immanis et formidabilis, tonantibus oblatrans faucibus mortuos, quibus iam nil mali potest facere, frustra territando ante ipsum limen et atra atria Proserpinae semper excubans servat vacuam Ditis domum:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:150)
fortassis ipse tuam non multum refugiat gravitatem.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 4:2)
Vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 7:2)
Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 6:1)
Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et inani territantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 21:1)
Attamen baro iste (aut impetu effraeni, aut opinione temeraria regem clam ei rei favere quam tamen palam agnoscere refugiebat) secreto in Vectam insulam traiecit, quius erat praefectus, et copias electas ad numerum quadringentorum virorum coegit, et cum illis in Britanniam perrexit easque copiis ducis adiunxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:3)
Rex Castiliae urbane Henrico dixit se poenas iam solvere quod intra munitum oppidum Caleti ingredi refugisset, cum prius collocuti essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:10)
Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장34)
Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장19)
Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION